monumenta.ch > Hieronymus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 76, 2
Nec doleas, si hoc non habeas quod formiculae, et muscae, et serpentes habent, id est, carnis oculos: sed illum te oculum habere laetare, de quo in Cantico dicitur Canticorum: 'Vulnerasti me, soror mea sponsa, uno de oculis tuis' ; quo Deus videtur; de quo a Moyse dicitur: 'Transiens videbo visionem hanc magnam' . Denique quosdam etiam mundi Philosophos legimus, ut totam cogitationem ad mentis cogerent puritatem, sibi oculos eruisse. Et a Propheta dicitur: 'Intravit mors per fenestras vestras' . Et Apostoli audiunt; 'Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo' . Unde praecipitur eis, ut levent oculos, et videant candidas segetes, quae paratae sunt ad metendum .